latino |
FLASH SULLA URA DI ANNIBALE
Hannibal, ratus legatos Romanos
sui exposcendi gratia missos esse,
navem ascendit clam atque in Syriam
ad Antiochum profugit per mare
nostrum.
Praefuit paucis navibus, quas ex Syria
in Asiam ducebat, iisque adversus
Rhodiorum classem in Panphylio
mari conflixit.
Hannibal se tenebat in castello,
quod ei Prusia, Bithyniae rex,
donaverat: huc cum legati Romanorum
venissent ac multitudine domum eius
circumdedissent, Poenus, ne vitam
alieno arbitrio dimitteret, memor
pristinarum virtutum venenum, quod
semper secum habere consuerat,
sumpsit
(da Cornelio Nepote)
Privacy
|
© ePerTutti.com : tutti i diritti riservati
:::::
Condizioni Generali - Invia - Contatta